|
Poet
.
name
From our superb
collection of poems.
Aliter
<< Andrew Marvell >>
1 Regibus haec posuit Ludovicus Templa futuris; Gratior ast ipsi Castra fuere Domus.
2 Hanc sibi Sydeream Ludovicus condidit Aulam; Nec se propterea credidit esse Deum.
3 Atria miraris, summotumque Aethera fecto; Nec tamen in toto est arctior Orbe Casa.
4 Instituente domum Ludovico, prodiit Orbis; Sic tamen angustos incolit ille Lares.
5 Sunt geminae Jani Portae, sunt Tecta Tonantis; Nec deerit Numen dum Ludovicus adect.
|